1
00:00:00,700 --> 00:00:5,000
Çatalhöyük primum oppidum
magnum fuit in toto orbe terrarum.
2
00:00:05,000 --> 00:00:12,000
Abhinc circiter nova milia quingentos annos conditum
est in terra quae nunc dicitur Turcia.
3
00:00:12,000 --> 00:00:20,000
Integerrima aetate, oppidum recipiebat
duo milia quingentos homines ibi vitam agentes
4
00:00:20,000 --> 00:00:26,000
acervatim in domibus quadratis
quae modo per tecta accedi poterant.
5
00:00:26,000 --> 00:00:29,700
Quae forma aedificii admodum
commoda erat,
6
00:00:29,700 --> 00:00:38,000
quod si casae magnis fenestris ac ianuis
ornatae essent, intus nimis caluisset.
7
00:00:38,000 --> 00:00:40,000
Viae plateaeque deerant,
8
00:00:40,000 --> 00:00:45,000
nam homines plerumque
super tecta inter se agebant.
9
00:00:45,000 --> 00:00:48,000
Patet fuisse civitatem aequalium,
10
00:00:48,000 --> 00:00:55,000
quae neque aulas neque templa
neque mercatus neque officinas continebat,
11
00:00:55,000 --> 00:00:59,000
quod quaeque familia
ipsa sibi victum comparabat,
12
00:00:59,000 --> 00:01:02,500
pecora pascendo
atque instrumenta fabricando.
13
00:01:02,500 --> 00:01:08,000
Incolae tamen etiam obibant
labores omnibus populis communes,
14
00:01:08,000 --> 00:01:12,000
veluti retrimenti
stercorisque deportationem.
15
00:01:12,000 --> 00:01:16,500
In universum,
civitas verisimiliter firma erat,
16
00:01:16,500 --> 00:01:21,000
nam Çatalhöyük
duo millia annorum incolebatur.
17
00:01:25,000 --> 00:01:29,000
Homines tamen non tantum
domi reclusi manebant,
18
00:01:29,000 --> 00:01:32,000
sed etiam ritus communes celebrabant.
19
00:01:32,000 --> 00:01:36,000
Cuius rei exemplum memorantur
magnae parietes
20
00:01:36,000 --> 00:01:39,700
vivis venantium picturis adornatae.
21
00:01:39,700 --> 00:01:47,000
Quae picturae ad initiamenta sacra
aut venatus religiosos spectare videntur.